UNDER CONSTRUCTION!

PRAEFATIO

Fons: Lexicon Latinitatis ... Hungariae vol. I. pp. XV-XIX.

,,Le dictionnaire est l'instrument le plus
pur de l'interpénétration des cultures.''

Quanti momenti essent societati aevi nostri dictionaria, Unio Gentium Academica in proponendis dictionariis expressit sententia superius citata, in qua vox cultura latissimo - quantum potest - sensu intelligitur, nam secundum eiusdem Unionis definitionem ,,un dictionnaire est un liste, dressée selon un ordre systématique, des formes linguistiques socialisées'', cuius munus est ,,à faire comprendre au lecteur qualifié le sens - c'est-à-dire l'effet directeur sur le conduit humaine - de chaque forme distincte''. Si ponitur dictionarium esse celebre instrumentum, per quod cultura quaedam penetrat aliam quandam culturam, verum est nimirum et linguam, quae sive in quolibet dictionario tractatur sive praeteritis temporibus vixit, eiusdem generis instrumentum esse.
Hac meditatione intelligitur, quanti momenti fuerit medii aevi Latinitas, quae lingua franca dicta in Europa per saecula habebatur instrumentum, cuius ope profecto culturae sese, una scilicet alteram penetrabant. Differt tamen Latinitas medii aevi a linguis nostrorum temporum, quatenus hodie dictionarium mediae Latinitatis iam non est instrumentum, quo adiuvante cultura penetrat culturam, at instrumentum tamen egregium, per quod in fontibus rerum gestarum investigari potest, quomodo effecta fuerit medio aevo mutua inter culturas penetratio. Itaque perpetrando rerum intelligentiam, quae in culturis Europae diversis est communis, per Latinitatem formatam esse, conspicuum est Latinitatem medio aevo magnam vim habuisse.
Res mirabilis esse videtur grammaticis medii aevi Latinitas, quae sane mortua fungebatur lingua culturarum, scientiarum, officiorum sacrorumque rituum publica nonnullis in regnis praeter alteram aut alias plures linguas, quae in principio nondum scribebantur, ubique tamen favit incitavitque, ut gentes litteras lingua sua quoque vulgari scriberent, dein multis annis vivebat cum linguis vulgaribus una, donec viribus deficientibus tandem est vere mortua. Latinitas medii aevi nonnullis in regnis, quae heredes successeruntImperio Romano, suboles erat linguae, qua exeunte Romana aetate Christiani et qui res publicas administrabant litterisque studebant, utebantur. ...